"Vivamus mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum
Omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere et redire possunt;
Nobis cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
Dein mille altera, dein seconda centum,
Deinde usque altera mille, deinde centum.
Dein, cum milia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,
Aut ne quis malus invidere possit,
Cum tantum sciat esse basiorum."
a festa dos 52...
4 mesi fa
3 commenti:
Si quicquam cupido optantique optigit umquam. Insperanti, hoc est gratum animo proprie.
Odi et amo. Quare id faciam, fortasse requiris nescio, sed fieri sentio et excrucior
Coito,ergo sum.
Posta un commento